CAPERE

CAPERE
CAPERE
verbum signatum et quasi consecratum, de Vestalibus dicebatur, cum in ordinem hunc legetentur. A. Gellius, l. 1. c. 12. Qui de Vestali Virgine captenda scrtpserunt, quorum diligentissime scripsit Labco Antistius, minorem quam annos VI. maiorem, quam annos X. natam, negaverunt, capi fas esse> item quae non sit patrima et matrima, etc. Et paulo post, Virgo autem Vestalis, simul ac capta est atque in atrunt Vestae deducta et Pontisicibus tradita. Ubi capi idem esse, quod legi, innuitur ibidem> Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non haberet. Dicebatur autem capi Virgo, quia Pontificis Maximi manu
preliensa ab eo Parente, in cuius potestate est, veluti bell`o capta, abducebatur. Verba, quibus is, quum Virginem capiebat, utebatur, haec erant> SACERDOTEM. VEST ALEM. QUAE. SACRA. FACIAT. QUAE. IOUS (i. e. IOVIS) SIET. SACERDOTEM. VESTALEM. FACERE. PRO. POPOLO. ROMANO. QUIRITUM: UT. EI. QUAE. OPTUMA. LEGE. FOUIT. ITA. TE. AMATA. CAPIO; uti ex libro primo Fabii Pictoris idem Gellius citat. Et quidem capiendi ius ptimitus penes Reges erat, primaque quae capta est, a Numa est capta, qui in universum quatuor eas instituit, cepitque Geganiam, Veraniam, Canuleiam et Tarpeiam. Duas deinde alias Set vius tullius addidit, sive ante cum potius Tatquinius Priscus, et sie seniper sex fuerunt. Pulsis postea Regibus, Pontifex Maximus in locum venit, sed electione legibus adstrictâ: continebatut enim Papiâ lege, ut Virgines viginti legerentur. Qui satis magnus numerus, ad unam capiendam placuit, ut sors levior accideret, sparsa sic per plures. Sortitio vero fiebat Comitiis Curiatis, ut coram testibus res fieret et dignitas Sacerdotio aderesceret dignie tate actionis: et quidem sortitio adhibebatur, ut quasi divinitus e pouribus legi excerpique talis videretur, etc. Quam in rem vide plura apud praefatum auctorem. Sed et idem verbum etiam ad Flamines Diales, ahosque translatum idem innuit Ibid. Plerique autem capi virginem solam debere dici putant. Sed Flamines quoque Diales, item Pontifices et Augures capi dicebantur: quod probat verbis P. Sullae, Rerum gestar l. 2. et M. Catonis Orat. de Lusitanis. Additque sub finem Amatam inter capiendum, a Pontifice Max. appellatam esse Virginem, quoniam quae primo capta est, hoc fuisse nomine traditum sit. Ubi vide eruditas Antonii Thysii et Iac. Oiselii Notas. Neque vero personae solum, sed et loca capi dicebantur, quae ad sacrum usum separabantur. HInc captus locus, apud Festum, h. e. legitime ad sacrificandum constitutus. Captus ager, ab Auguribus, etc. Vide Scaligerum ad Festum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • capere — /ka pere/ v. intr. [lat. capĕre, con mutamento di coniug.], ant. [poter stare in un luogo, esser contenuto: come veggion le terrene menti non c. in triangol due ottusi (Dante)] ▶◀ entrare, starci, stare …   Enciclopedia Italiana

  • capere — index capture, contain (comprise), ensnare, entrap, gain, occupy (take possession), receive ( …   Law dictionary

  • capere — 1cà·pe·re v.tr. LE prendere, catturare Sinonimi: afferrare. Contrari: lasciare. {{line}} {{/line}} DATA: av. 1294. ETIMO: lat. capĕre. NOTA GRAMMATICALE: forme attestate: 2Є pers. sing. dell ind. pres., inf. pres., p.pass. 2ca·pé·re v.tr., v.intr …   Dizionario italiano

  • Capère — nf chapelle Gascogne …   Glossaire des noms topographiques en France

  • capere — {{hw}}{{capere}}{{/hw}}v. tr.  e intr.  ( oggi difett. usato solo nella terza persona sing. e pl. di alcuni tempi semplici: pres. indic. cape , capono ; imperf. capeva , capevano ; condiz. pres. caperebbe ) (raro, lett.) Capire | Non mi cape, non …   Enciclopedia di italiano

  • non videtur quisquam id capere quod ei necesse est alii restitutere — /non vadiytar kwiskwaem id kaepariy kwod iyay nasesiy est eyliyay restatyuwariy/ No one is considered entitled to recover that which he must give up to another …   Black's law dictionary

  • non videtur quisquam id capere quod ei necesse est alii restitutere — /non vadiytar kwiskwaem id kaepariy kwod iyay nasesiy est eyliyay restatyuwariy/ No one is considered entitled to recover that which he must give up to another …   Black's law dictionary

  • nullus commodum capere potest de injoria sua propria — /nalas komadam kaepariy powtast diy anjuriya s(y)uwa prowpriya/ No one can obtain an advantage by his own wrong. De Zotell v. Mutual Life Ins. Co. of New York, 60 S.D. 532, 245 N.W. 58, 59 …   Black's law dictionary

  • arma capere — To take arms; to assume knighthood …   Ballentine's law dictionary

  • Non videtur quisquam id capere, quod ei necesse est alit restituere — (Civil law.) Anyone is not deemed to recover that which he is obliged to give up to another …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”